- ARRIANUS
- I.ARRIANUSConsul cum Papo, memoratus Iulio Capitolino, in Gordiano tertio, c. 29. Quô mortuô Arrianô et Papô Consulib. in eiuslocum Praefectus Praetorii factus est Philippus Arabs.Sic enim in Lapidib. et veterib. Fastis hic Consul appellatur; cum vulgo scribatur, Apriano, Salmas. ad loc. Sic Arrianus Historicus, apud eiusdem Historiae Aug. Scriptores, modo Arpianus, modo Arabianus, corrupte legitur.II.ARRIANUSNicomediensis, Philosophus. Incubuit literis in patria, ibique Cereris et Proserpinae Sacerdoc evasit: Ut Photius confirmat ex Bithynicis eius, in quibus patriae Historiam a fabuloso tempore orsus, usque ad Nicomedem, qui Pop Populum Romanum heredem instituit, exsequutus est. Xenophon iun. dictus, Suib. Epicteti discipulus fuit; Scripsit de Epicteti disserationibus, qui exstant, libros 4. Nam plures scripsisle, ex Gellio constat, qui l. 19. c. 1. quintum laudat. Scripsit et alia, praecipue quae ad Historiam pertinent, inter quae Historiam Alexandri M. descriptionem seu periplum duplicem, Ponti Euxini, et terrarum vicinarum, ut et Maris rubri, a Ramusio et Stuckio illustratum, Oceani item Indici, etc. Iistoriam Alanorum, Photius. 17. libros Urbium, Steph. de quibus vide Suid. Vosl. de Hist. Graec. l. 2. c. 11. La Mothe le Vayer, in iudicio de Historicis. Eius est, Σχολαςτικόν σε δεῖ γενίςθαι, τοῦτο τὸ ξῶον, οὗ πάντες καταγελῶσιν. Emicuti Romae sub Adriano, et M. Anotonino Principibus, a quibus ob literas praefecturâ Cappadociae et honoribus Consularibus ornatus est. Verum de eo nos alibi, Deo volente, plura. Nic. Lloydius.III.ARRIANUSPoeta, cuius carminibus Tiberium Caesarem delectatum fuisle, scribit Suetonius, in Tib. c. 69. Eius autem opera Suidas commemorat, scil. metraphasin Georgicorum Virgilil, et Alexandriada, poema scil. de rebus gestis Alex. Magni, libris 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.